라틴어 문장 검색

ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)
non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:4)
si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:6)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:7)
Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 5:1)
ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:2)
Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:1)
si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:4)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)
quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:2)
At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:1)
si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:2)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:4)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION