라틴어 문장 검색

Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말1)
quae secundo huius institutionis libro digessimus et infra (v. 9) ex secudno huius institutionis musicae libro et quarto ptendum est. Hinc eius opera, qui titulos finxit et indices eorum composuit, formula (e.g. p. 255, v. 16) de musica id est armonica institione liber orta videtur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:9)
In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:6)
De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia in secundo visum est mihi primum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et quem habeant usum, exponere, commensus aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장14)
siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius, cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 348:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION