라틴어 문장 검색

post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus, quoniam auctores defectionis inquit, meritas poenas et ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 293:2)
optimum quidem fuerat patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 387:1)
non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari, Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 406:1)
vos quod faxitis, deos omnes fortunare velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 54:2)
positis iam adversus omnes mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 515:1)
Di deaeque omnes, vobis habeo merito magnas gratias, quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, ut meae gnatae ad me redirent in potestatem meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4239)
'redisse vos in corpus nomenque Germaniae communibus deis et praecipuo deorum Marti grates agimus, vobisque gratulamur quod tandem liberi inter liberos eritis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장2)
benedictus Simplicius, hactenus vestri iamque abhinc nostri, modo per vos deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur et ecclesia possit invenire quod diligat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 16:1)
"Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 154:1)
deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodit ex vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:20)
"plus tamen ex illis iste vigoris habet, si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, nescio quem in vobis suspicor esse deum - at si quis vestrae deus esset originis auctor, in tam praecipiti tempore ferret opem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권252)
vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 112:1)
Gratias ago Deo meo, quoniam omnium vestrum lingua loquor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:8)
Fidelis autem deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas temptationes sustinendo superare possimus?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:8)
Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION