라틴어 문장 검색

hostis, Romani, si expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 178:1)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 179:2)
alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 182:1)
ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore, senatus decrevit ut in perpetuum voverentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 327:1)
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:2)
haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 55:1)
ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:1)
et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis annis voti factique erant, voveret faceretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:2)
hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:2)
per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae, diuque non impetrata pax deum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 360:2)
sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 361:4)
eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:1)
ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:2)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 383:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION