라틴어 문장 검색

esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 3:3)
Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:2)
quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in eo genere distinctio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 2:3)
Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:3)
nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:1)
sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:8)
quid inter horum aetates interiectus Cato?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:11)
quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 1:1)
sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:6)
ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret, ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 5:1)
Ea sunt inter se contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:4)
Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio inter quos ea iure civili fieri possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:4)
Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:20)
partitionum autem et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:1)
ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION