라틴어 문장 검색

Apulia perdomita - nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat - in Lucanos perrectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 298:1)
C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 301:1)
ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 401:1)
nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule - nam utrumque traditur, - Nola est capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 404:1)
itaque consules qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 421:1)
urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 491:1)
per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 535:1)
Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 546:1)
eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 568:2)
et cum quaesitum esset dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent per Latinos populos custodiendi dantur, iussique integram rem novi consules P. Cornelius Arvina Q. Marcius Tremulus - hi enim iam creati erant - ad senatum referre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 610:2)
itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 615:1)
Cornelius in Samnio relictus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 635:1)
eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:1)
dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 641:1)
hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 643:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION