라틴어 문장 검색

Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi Quantaque nox superis omnibus illa fuit, Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX1)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
Sic priscis servatur honos te praeside templis, Et casa tam culto sub Iove numen habet;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX2)
Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III9)
Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam, Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII4)
Curetes texere Iovem crepitantibus armis, Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX3)
Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIV2)
Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi, Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII5)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula, Rhenanam numeras Sarmaticamque manum, Verba ducis Daci chartis mandata resignas, Victricem laurum quam venit ante vides, Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene, Scis, quota de Libyco litore puppis eat, Cuius Iuleae capiti nascantur olivae, Destinet aetherius cui sua serta pater.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXV2)
Viderat Ausonium posito modo crine ministrum Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVI1)
Prima Palatino lux est haec orta Tonanti, Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIX1)
Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVI6)
Ad cenam si me diversa vocaret in astra Hinc invitator Caesaris, inde Iovis, Astra licet propius, Palatia longius essent, Responsa ad superos haec referenda darem:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCI1)
Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION