라틴어 문장 검색

Qui Isaac Iudeum, quem imperator ante quadriennium ad regem Persarum cum Lantfrido et Sigimundo miserat, reversum cum magnis muneribus nuntiaverunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:5)
Zatun et Roselmus una die ad praesentiam imperatoris deducti et exilio dampnati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 151:5)
Imperator Aquisgrani palatio natalem Domini celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 153:1)
Herena imperatrix de Constantinopoli misit legatum nomine Leonem spatarium de pace confirmanda inter Francos et Grecos, et imperator vicissim propter ipsum absoluto illo misit Iesse episcopum Ambianensem et Helmgaudum comitem Constantinopolim, ut pacem cum ea statuerent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 154:2)
, venit Isaac cum elefanto et ceteris muneribus, quae a rege Persarum missa sunt, et Aquisgrani omnia imperatori detulit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 155:2)
Imperator aestatis tempore in Arduenna venatibus operam dedit et misso Saxonum exercitu Transalbianos Saxones vastavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 157:1)
Imperator Aquisgrani natalem Domini celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 159:1)
Qui venerunt ad imperatorem in Germania super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:3)
Et inde dimissi cum epistola imperatoris Romam regressi atque Constantinopolim reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:4)
Imperator autem in Baioariam profectus dispositis Pannoniarum causis Decembrio mense Aquasgrani reversus est ibique natalem Domini celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 162:1)
Imperator Aquisgrani hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:2)
Promisit enim se ad conloquium imperatoris venturum, sed consilio suorum territus propius non accessit, sed, quicquid voluit, per legatos mandavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:5)
Nam imperator super Albiam fluvium sedebat, in loco, qui dicitur Holdunsteti, et missa ad Godofridum legatione pro perfugis reddendis me*dio Septembrio Coloniam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:6)
perlatum est ad imperatorem aestate praeterita, Christi sanguinem in Mantua civitate fuisse repertum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:6)
Qui accepta occasione exeundi primo in Langobardiam quasi pro inquisitione praedicta profectus est indeque arrepto itinere subito ad imperatorem usque pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION