라틴어 문장 검색

" Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 70:8)
Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret ?
(세네카, 행복론, Liber III 8:1)
Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.
(세네카, 행복론, Liber III 123:2)
Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 139:6)
Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit.
(세네카, 행복론, Liber V 13:4)
Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt ;
(세네카, 행복론, Liber V 96:7)
Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 114:2)
eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 77:15)
Quis non Vedium Pollionem peius oderat quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:2)
perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
ferina ista rabies est sanguine gaudere ac vulneribus et abiecto homine in silvestre animal transire.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:2)
Maeror contundit mentes, abicit, contrahit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:6)
dabit manum naufrago, exuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam, quam pars maior horum, qui misericordes videri volunt, abicit et fastidit, quos adiuvat, contingique ab iis timet, sed ut homo homini ex communi dabit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 26:3)
Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio rediit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:1)
Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION