라틴어 문장 검색

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto volnere nares.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:1)
Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:4)
Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis scindebat, rapta spirans immane securi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:14)
Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:3)
patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
Armati terram exercent, semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 35:3)
Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:4)
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:12)
Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caveae magnis circensibus actis addiderat subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:2)
Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulchro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:25)
canitiem galea premimus, semperque recentis comportare iuvat praedas et vivere rapto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:10)
hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergum, Iuno vires animumque ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:5)
Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:19)
"Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:8)
Voveo praedonis corpore raptis indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION