라틴어 문장 검색

Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum, virum indidem quempiam inlustrem - sive ille Hasdrubal sive quis alius est non retineo - epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 17:1)
Quod postquam impetrasset, impedimenta sua et epistathmos ante se misit qui hospitium ei apparent, ita ut milites sui ordine instructi urbem intraverint, ipse autem sequeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:5)
non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
sed intrare, ut duces, promerendi studio, suscepimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:7)
ut non alius fere sit aditus ad regnum hominis, quod fundatur in scientiis, quam ad regnum coelorum, in quod, nisi sub persona infantis, intrare non datur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 150:3)
atque cum non daretur ei intrare propter angustias, non cessavit jacere multos lapillos, per quos surgeret et ascenderet aqua ut bibere posset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:5)
Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:11)
Intrat nocte thorum posthac rex nescius horum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:6)
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem, Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:24)
Vt nemus intret idem, posthac contingit eidem Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:7)
Vsque sub occasum solis nichil intrat omasum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:11)
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:10)
Mecha uoluptati satis ut sibi faecit amati, Intrat nocte lares, flens truncas tam male nares;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:21)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro.
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION