라틴어 문장 검색

Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi orationem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:4)
tum id, quod nos intenderemus, confirmandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 143:4)
Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:1)
talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 6:2)
nostra confirmare argumentis ac rationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:4)
quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:3)
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 119:1)
Quam ob rem, si vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo, aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et ornandum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 123:1)
haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:3)
si cui quid simile dicas, prius ut simile [dicas] confirmes, deinde quod agitur, adiungas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:5)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
argumentum ratio ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:2)
Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non convenit, caput enim magnum est":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION