라틴어 문장 검색

at alii, quia praeclare faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:4)
Quae tamen, etiam si primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:3)
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:1)
[Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:1)
Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 159:1)
sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 159:3)
Ars enim cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:2)
ita aut ut delectetur qui audit aut ut statuat aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:3)
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:2)
M. vero Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare salubri et propinquo loco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:2)
Ac me quidem, ut hercule etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae cognitio ipsa rerum consideratioque delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:12)
magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari velle, sed paucis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:6)
nam omnino haud placere'. Quodsi studia Graecorum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam ad ipsam rem publicam conferre possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:7)
negant enim sapientem idcirco virum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod vacua metu, cura, sollicitudine, periculo vita bonorum virorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et supplicia versentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:2)
Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant, significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION