라틴어 문장 검색

sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:2)
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장1)
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)
Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 1:1)
In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:1)
In utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 24:2)
Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:1)
quicquid vera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 31:2)
Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 7:5)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia ;
(세네카, 행복론, Liber VI 156:1)
Nempe medicus primo in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum mutata vitae dispositione firmare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:1)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
Te te laborum socia et adiutrix precor.
(세네카, Hercules Furens 13:3)
animum firment exempla tuum, iam multa domus quae vestra tulit:
(세네카, 옥타비아 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION