라틴어 문장 검색

quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 40:1)
et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:3)
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장7)
eam rem nos locus admonuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장2)
Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장2)
deinde admones me, ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 1:1)
Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 1:1)
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:3)
Haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura vim suam exercet et illo vitio sui etiam robustissimos admonet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:2)
Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:4)
Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:2)
nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:2)
Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero, ut te iudices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 19:1)
Non possum scire, an ei profuturus sim, quem admoneo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION