라틴어 문장 검색

Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:20)
Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:12)
"Tempus adest dici, quod uobis prosit, amici.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:10)
pater, huc ades!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:28)
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 40:2)
Vocavit eas, et dixerunt: "Adsumus"; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.
(불가타 성경, 바룩서, 1장35)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장24)
Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장9)
At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장24)
Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장12)
Nec dolor adsit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 28:1)
Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:11)
De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:6)
— Nonne quia uel aberat quod abesse non uelles uel aderat quod adesse noluisses?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION