라틴어 문장 검색

— Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:4)
neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:4)
Tum mentis uigor excitus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 35:1)
Pompeius Ulia prope capta litteris fratris excitus cum coplis ad Cordubam iter facere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:8)
Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest victori pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 26:3)
Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites—hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
(카이사르, 내란기, 1권 7:12)
Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 14:2)
Cum his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat.
(카이사르, 내란기, 1권 15:15)
Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 36:5)
Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant:
(카이사르, 내란기, 2권 40:3)
Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 43:4)
Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.
(카이사르, 내란기, 3권 11:1)
et cum ad eum frequentes civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium;
(카이사르, 내란기, 3권 36:2)
Hoc adeo celeriter fecit, ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M.
(카이사르, 내란기, 3권 36:5)
Favonio, Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse.
(카이사르, 내란기, 3권 36:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION