라틴어 문장 검색

camposque patentes aerem purum et liquidum, non nubibus clausum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 774)
"tactu purior est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:25)
"et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus deum pura mente veneratur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:17)
"Ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sententia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:8)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 2:2)
- O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam] sapientiam!- similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 3:1)
Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:1)
nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:8)
quae primum ita pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam adhaeresceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:3)
atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:11)
rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:7)
Illud video pugnare te, species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura levis perlucida.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:1)
cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 75:6)
Atque etiam mundi ille fervor purior perlucidior mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus commovendos quam hic noster calor, quo haec quae nota nobis sunt retinentur et vigent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION