라틴어 문장 검색

itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 172:1)
plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 274:1)
Appius Claudius ex Sabinis Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha17)
et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 109:2)
ob haec iis advenientibus gratiae actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 574:2)
et moverunt victorem, dictator pedem iam referentibus suis advenit, eoque omne proelium versum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 305:2)
eodem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 369:1)
eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 201:1)
quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 383:2)
eo anno in civitatem accepti qui Veientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus adsignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 40:1)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 93:1)
terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes advenissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 111:1)
Imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 455:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION