라틴어 문장 검색

adeo maiestas operis deum aequavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:2)
cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:3)
virtus aequat inter se, quicquid agnoscit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 44:7)
Verum alios quoque rex viribus suis protegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 5:1)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 15:1)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:5)
Intervallis distinguimur, exitu aequamur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:1)
illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:4)
quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 24:3)
laeva victricem tenens frondem virenti protegat ramo caput, et ista donum palma Pisaei Iovis velamen eadem praestet atque omen tibi.
(세네카, 아가멤논 17:10)
aequauit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:16)
Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 26:1)
docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION