라틴어 문장 검색

In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:1)
ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur complurium annorum neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:2)
cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 3:2)
multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장4)
ceterum sepultura more perfecta templum et caelestes religiones decernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장19)
se novies a divo Augusto in Germaniam missum plura consilio quam vi perfecisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장8)
ut perfecta sunt castra, inrepere paulatim militaris animos adeundo, appellando;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장5)
et quia Cornutus sua manu ceciderat, actum de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se ipse vita privavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장4)
eaque perfecta, contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장4)
quem illum tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장2)
Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장1)
Sed a Caesare perfecto demum scelere magnitudo eius intellecta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장1)
at consules perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere Caesari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장2)
non tamen senatus consultum perfici potuit, abnuentibus consulibus ea de re relatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장2)
quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum in aeternitate temporum, fama rerum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION