라틴어 문장 검색

Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:15)
Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:6)
quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 1:6)
non potest, quia in tyrannide non conceperat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 15:10)
nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:4)
nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 8:6)
Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet.
(세네카, 행복론, Liber II 65:1)
Quod an sit verum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est, quam mente concipis.
(세네카, 행복론, Liber V 8:2)
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:5)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
Ne commiseris, ut quisquis exemplaris modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:3)
Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:1)
Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION