라틴어 문장 검색

Romae quoque plebem quietam exonerata in colonias multitudo praestabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 66:3)
colonia eo adversus Umbros missa a Nare flumine Narnia appellata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 122:2)
eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 155:1)
itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 287:2)
dum haec in Apulia gerebantur, altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quae via Latina est, occupare conati urbem non tenuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 526:1)
quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 666:1)
COLONIAE deductae sunt Sora et Alba et Carsioli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha1)
coloniae deductae sunt Castrum Sena Hadria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha11)
coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha10)
coloniae deductae Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha5)
colonia Aesernia deducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha8)
coloniae deductae sunt Fregenae, in agro Sallentino Brundisium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha6)
Spoletium colonia deducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha2)
coloniae deductae sunt in agro de Gallis capto Placentia et Cremona.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha17)
in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum perinde ac si Alpes iam transisset, Boi Insubribus defecerunt nec tam ob veteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 240:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION