라틴어 문장 검색

quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12C 2:5)
Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 2:2)
'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:2)
Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:1)
"scilicet haec populo pexusque togaque recenti et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur mobile conlueris, patranti fractus ocello."
(페르시우스, 풍자, satire 117)
"o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas, nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!"
(페르시우스, 풍자, satire 146)
"per me equidem sint omnia protinus alba;"
(페르시우스, 풍자, satire 180)
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
(페르시우스, 풍자, satire 358)
alges, cum excussit membris timor albus aristas;
(페르시우스, 풍자, satire 368)
accersor L. cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino, labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.
(페르시우스, 풍자, satire 5122)
Ceterum in promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:9)
Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:4)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:8)
Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION