라틴어 문장 검색

tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:1)
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 53:1)
maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.4)
se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 527:2)
si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 48:1)
sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 35:1)
altero L. Cincium partem insulae regnum qua Hieronis fuerat tueri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 130:2)
ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 375:1)
pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 8:2)
quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 349:5)
quae cum struuntur, una parte lateribus ordines, altera semilateres ponuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장21)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
'Alteri vestrum mei sit pars superior electa dimidia, et pars inferior sit alteri designata petenti'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:4)
Itaque se alteram partem suscepturum, regem autem rogare ne alteram desereret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION