라틴어 문장 검색

ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae nomen amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:4)
quid collega eius Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:5)
ex quo eventurum nostri putant id de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:4)
eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent, quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa invaderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:8)
Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutili sim questus non de amissa salute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:4)
cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:3)
Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus, post vero Sullae victoriam penitus amisimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:2)
Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:5)
Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
exhauriebat igitur aerarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:6)
Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis annis aut etiam saeculis ante possessum, qui nullum habuit, habeat, qui autem habuit, amittat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:5)
Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:3)
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:1)
Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 182:1)
si amiserit, moderate tulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION