라틴어 문장 검색

Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:1)
Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:1)
Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, ignem creat et incendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:3)
Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 2:1)
propter quod praefractam maiorem partem radicum amittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:7)
aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:3)
quae nisi ad satietatem detur, scabiem parit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:5)
formamque servat maris cum generandi vim deposuit, quam tamen ipsam non protinus amittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:2)
Nam mense duodecimo partum edunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:3)
Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,atque id non parvo sumptu reparatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 10:3)
quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:4)
Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:1)
Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 1:1)
Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 5:1)
Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION