라틴어 문장 검색

Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:12)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:1)
At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:1)
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris vera involvens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:1)
Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:1)
"Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto, quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:3)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
" Tantum effata, furens antro se immisit aperto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:14)
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:2)
licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:13)
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat, adverso recubans immanis in antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:1)
Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:3)
tandem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:27)
His demum exactis, perfecto munere divae, devenere locos laetos et amoena virecta fortunatorum nemorum sedesque beatas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION