라틴어 문장 검색

contra autem frustra sedet anxia turre suprema Sestias in speculis, moritur prope conscius ignis, has Adrastus opes dono victoribus ire imperat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권212)
effugit hic oculos rapida puer ocior aura Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra terga premit, post ambiguo discrimine tendunt Phaedimus atque Dymas, illis celer imminet Alcon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권229)
sunt et quis Idae placeat dolus, ipse regesta Parthenopaeus humo vultumque oculosque madentes obruit, accessit lacrimarum gratia formae, pectora nunc maerens, nunc ora indigna cruento ungue secat meritamque comam, furit undique clamor dissonus, ambiguumque senis cunctatur Adrasti consilium, tandem ipse refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권236)
Siculi velut anxia puppis seditione maris nequiquam obstante magistro errat et averso redit in vestigia velo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권68)
paulum stetit anxius heros librabatque metus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권82)
viderat hanc caeli iamdudum in parte remota Gradivum complexa venus, dumque anxia Thebas commemorat Cadmumque viro caraeque nepotes Harmoniae, pressum tacito sub corde dolorem tempestiva movet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권354)
"arma puer rapui, nec te retinente quievi, nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci, vive igitur potiusque animis irascere nostris, et iam pone metus, frustra de colle Lycaei anxia prospectas, si quis per nubila longe aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권384)
stupet anxius alto corda metu glaciante pater:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권277)
"hi quaerunt artus, illi anxia vulnera curant, redde agedum miseris fratres natosque patresque, redde arvis domibusque viros!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권131)
Iamdudum terris coetuque offensa deorum aversa caeli Pietas in parte sedebat, non habitu, quo nota prius, non ore sereno, sed vittis exuta comam, fraternaque bella, ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater, deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes vociferans, seseque polis et luce relicta descensuram Erebo et Stygios iam malle penates,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권240)
his anxia mentem aegrescit furiis et.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권83)
huc volgo monstrante locum manus anxia Lernae deveniunt, cedunt miserorum turba priorum, vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권256)
eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)
Dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:2)
En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe, Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro Volneret aut rapta praemia veste petat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 213)

SEARCH

MENU NAVIGATION