라틴어 문장 검색

Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Illic alosa tempus comitata vernalescum, veris [0437C] deliciis sui saporis delicias offerens, sui corporis adventu, gustus salutabat humanos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:134)
In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:176)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:6)
Unde et ipsa lux divina tantam eorum admirari videbatur audaciam, quod in ejus conspectu quasi nimis insolenter auderent apparere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:11)
Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:24)
Tempus erat quo larga suas expandit in agris, Applausu Dryadum, gratia veris opes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:6)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
Quo parat hospitium Phoebo, solvitque tributum Grex ovium, gaudens hospite sole pecus Quo Philomela sui celebrat solemnia veris, Odam melliti carminis ore canens:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:20)
quae olim tui corporis materiam adulterina primordialis materiae essentia fluctuantem, in verum esse produxi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:8)
ut in eo velut in speculo, ipsius mundi scripta natura appareat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:20)
Nunc veris lascivit infantia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION