라틴어 문장 검색

Mercurii autem et Veneris stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt, etiam stationibus propter eam circinationem morantur in spatiis signorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장22)
Ut populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat quam re male gesta coronatus veniat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 6:3)
Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 8:1)
et pocula ponant secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7065)
ignis ubi in medio et socii cratera coronant 'in medio ubi ignis'. et proprie 'coronant', usque ad coronam summam implent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5281)
iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam quam Romam pervenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 130:1)
'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7246)

SEARCH

MENU NAVIGATION