라틴어 문장 검색

Intellego autem, inquit, hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 29:1)
Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγωσ, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 13:1)
Advorsae res edomant et docent quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 15:4)
Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti est, neque regem Persen vinci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:2)
Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:3)
Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:5)
Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi nititur, ne advorsus eam fiat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:8)
Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 25:1)
Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviae adpositione?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:3)
Nam cum indignissimum arbitror cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem cui a probis maledicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:2)
' Sacellum' ex duobus verbis arbitror compositum 'sacri' et ' cellae,' quasi 'sacra cella.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 6:4)
In hisce verbis facile intellegas τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut dici solet pro omni punitione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 9:1)
Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 4:1)
' Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:3)
Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere voluisse quod Cicero postea perfecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION