라틴어 문장 검색

aliis non tam sententia displicere quam animus deesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 605:1)
ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:2)
Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 486:1)
eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 209:1)
nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in servitutem faciet, quid abest quin actum nihil nobis sit, quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 185:1)
Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit quam ipse quid censeret faciendum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 167:1)
Appius ea quae apud senatum questi erant Lacedaemonii displicere senatui ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 419:1)
ambo cum simul aspicimus, non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam quod alter alteri displicetis, noceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 545:1)
ibi motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 457:1)
Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, minas triginta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 27)
Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 369)
si tibi displiceo, patiundum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2252)
Plevsicles Quodne vobis placeat, displiceat mihi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 119)
nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 3144)
qui ego nunc scio, an iam adseratur haec manu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 77)

SEARCH

MENU NAVIGATION