라틴어 문장 검색

Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure Curantes magna cum cura tum cupientes Regni dant operam simul auspicio augurioque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 155:2)
itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure curantes magna cum cura concupientes regni dant operam simul auspicio augurioque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 155:2)
in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 534:1)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 85)
Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos μάντεισ vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 138:6)
namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos μάντεισ vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem assessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 138:5)
rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 70:1)
- Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 71:1)
aedem Quirini dedicavit - quam in ipsa dimicatione votam apud veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset - ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 665:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION