라틴어 문장 검색

Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:4)
Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:5)
Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant et mel et uinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 59:1)
Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:1)
sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:2)
Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:4)
uidendumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque leuandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 12장 1:3)
Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:4)
ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:7)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:2)
Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:6)
leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:2)
Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:6)
qua leuata solium superuacuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:4)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION