라틴어 문장 검색

adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS6)
Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 373)
nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 311)
ego faxo posthac di deaeque ceteri contentiores mage erunt atque avidi minus, quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 19)
me dices avidum esse hominem nam hinc numquam eris nummo divitior;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 291)
quam si quis avidus poscit escam avariter, decipitur in trasenna avaritia sua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 720)
nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant, spurcificum, immanem, intolerandum, vesanum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 13)
avidus confundere foedus legitur et 'avidum';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2901)
in pauciores avidos altercatio est, quorum animis avidis atque insatietatibus neque lex neque sutor capere est qui possit modum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 56)
ergo avidus muros ordo est 'avidus urbis optatae muros molior', non 'avidus molior'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1321)
avidi conivngere pro 'ut coniungerent', vel ad coniungendum avidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5143)
insvetos acies inferre pedestres quia saxis, quae torrens intulerat, inpediti Arcades, omissis equis pedestrem pugnam insueti inierant et a Latinis pellebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3641)

SEARCH

MENU NAVIGATION