라틴어 문장 검색

ut qui romani principatus imperio barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.
(단테 알리기에리, Epistolae 62:4)
"In exitu Israel de Egypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudea sanctificatio eius, Israel potestas eius".
(단테 알리기에리, Epistolae 97:5)
et quanto excellentius exercebant, tanto rudius nunc barbariusque locuntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 47:5)
quod quidem barbarissimum reprobamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 130:4)
Eodem, fere, tempore, nova cum Indis agendi instituta ratio, nempe, ut moribus feris barbarisque relictis, ad humanitatem, agrorum cultum, aliasque artes ingenuas adducerentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.37)
Nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestasterrarumque situs et flumina dicere et arcesmontibus impositas et barbara regna tuisqueauspiciis totum confecta duella per orbem,claustraque custodem pacis cohibentia Ianum et formidatam Parthis te principe Romam,si, quantum cuperem, possem quoque;
(호라티우스의 두번째 편지, 1106)
Hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:2)
hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:10)
Os barbarum et procax et in convicia semper armatum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:19)
Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:9)
"Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas cunctamque Graeciam, quibus imperant barbari?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:15)
Nostris peccatis barbari fortes sunt, nostris vitiis Romanus superatur exercitus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:6)
infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desaeviat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:9)
Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)
Erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION