라틴어 문장 검색

Nam neque pax est indutiae - bellum enim manet, pugna cessat - neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 5:1)
Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 8:1)
Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 16:1)
legis priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 5:2)
Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 1:1)
VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 2:1)
Quibus verbis, inquit, ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est, inquit, insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 6:1)
Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 3:1)
Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 11:1)
Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:3)
Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 3:1)
Naevius in libris Belli Poenici appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 8:2)
QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 2:1)
Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 6:2)
Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION