라틴어 문장 검색

Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:2)
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)
et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:4)
saepe adulatio, dum blanditur, offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:3)
Erat certe amicus noster vir bonus, sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:1)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
" Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:2)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.48)
simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.29)
filius simulabat ictus, pater gemitus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.23)
ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:12)
Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi blandita vultu, sorte contentum mea alte extulisti, gravius ut ruerent edita .receptus arce totque prospicerem metus?
(세네카, 옥타비아 6:1)
qualis iratam metuens novercam creveras falsos imitatus artus, crine flaventi simulata virgo, lutea vestem retinente zona:
(세네카, 오이디푸스 6:19)
ab inquieto saepe simulatur quies.
(세네카, 오이디푸스 8:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION