라틴어 문장 검색

haec calcat Agnes ac pede proterit stans et draconis calce premens caput, terrena mundi qui ferus omnia spargit venenis mergit et inferis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis44)
namque repentinus laudis calor ad nova fervens proelia nec telis meminit nec tegmine cingi, pectore sed fidens valido membrisque refectis provocat insani frangenda pericula belli, ecce lacessentem conlatis viribus audet prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum, illa hostile caput phalerataque tempora vittis altior insurgens labefactat, et ora cruore de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat elisos in morte oculos, animamque malignam fracta intercepti commercia gutturis artant, difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 14)
ac ne fallacem puteum deprendere posset cauta acies, virgis adopertas texerat oras, et superinposito simularat caespite campum, at regina humilis, quamvis ignara, manebat ulteriore loco nec adhuc ad Fraudis opertum venerat aut foveae calcarat furta malignae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 167)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 184)
Ubi abiere intro, operuere ostium.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1111)
hominem ad forum Iussi operiri;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 29)
Iamne operuit ostium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 3139)
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:13)
Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:9)
spargit rapida ungula rores sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:21)
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:8)
sed omnis una manet nox et calcanda semel via leti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 283)
expedit matris cineres opertos fallere et toto taciturna noctis signa cum caelo gelidaque divos morte carentis ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident simplices Nymphae, ferus et Cupido semper ardentis acuens sagittas cote cruenta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 83)
opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION