라틴어 문장 검색

interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in aspectu delectationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장15)
similiter si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita constituantur, uti praetereuntes possint respicere et in conspectu salutationes facere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장4)
supra stylobatam columnae circum cellam isdem symmetriis, quae disponantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장9)
Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia publica recte erunt disposita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장3)
cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장5)
labrum utique sub lumine faciundum videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장22)
scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum, expectantes reliqui recte stare possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장23)
ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장11)
circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장3)
earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장10)
circum autem in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장8)
Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장40)
id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장6)
itaque lucentia cum mundo reliquisque sideribus ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad caeli rotunditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION