라틴어 문장 검색

Ipse vero ascendens equum, qui lingua Sarracenica gazela appellatur, eo quod caeteris equis sit cursu potentior, praemisit quartam aciem quam ordinaverat de militibus Jerusalem, viris bello assuetis ac robustissimis, quatenus cum hostibus in impetu ferirent ac dimicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:3)
Haec autem quarta acies ex jussu regis fortiter irruens, cum committeret cum adversariis, prae multitudine illorum pondus belli non sustinens, coepit fugiendo declinare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:4)
In momento enim cum sua quinta acie adfuit, agens grave praelium cum hostibus ac repetens, caedes et strages non modicas operatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:6)
Mortuis itaque duobus ammiraldis, exercitus Babyloniorum magnis ductoribus, primo divina ultione, altero hastae regis transfixione, rex et universi sui recuperatis vitibus per medias acies Sarracenorum in multitudine densatas irruperunt in virtute Domini nostri Jesu Christi, et sanctae crucis, inauditam illorum occisionem facientes usque ad vesperum, donec hinc et hinc fatigati, utrinque se a bello continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:5)
Verum rex et reliquiae fidelium obtinentes camporum planitiem, in castris inimicorum pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:6)
quia in prima, secunda, tertia ac quarta acie superbia et fortitudo gentilium vincendo praecessit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:9)
in quinta vero acie, in qua lignum sanctae ac venerandae crucis ante regem et ejus socios praeferebatur, tota virtus infidelium coepit infirmari, humiliari et conculcari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:10)
Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:9)
Tam atroci fama combustionis et perditionis catholicae [0612A] legionis in castris divulgata, exterriti sunt universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:5)
Similiter et Christianus exercitus hac nocte statutis vigiliis et custodia in circuitu castrorum, omni bellorum turbine sedato quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:10)
Hi vero, qui ab eorum manu evaserunt, singulatim et sparsim sicut victi et attriti, vespere ad castra relati sunt tristes [0613A] et dolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:5)
- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 29:2)
Post hanc benedictionem, et suae puritatis confessionem, Stephanus dux Burgundiae, miles clarissimus, ex suo populo sibi aciem constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:3)
Reymundus Tureopolos et Provinciales in sua acie retinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:4)
Conradus vero, stabularius imperatoris Henrici III Alemanos, Saxones, Bojoarios, Lotharingos et universos Teutonicos in aciem sibi ascivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION