라틴어 문장 검색

In armonica autem medietate e contrario evenire contingit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 6:4)
Hoc autem idcirco evenit, quod singula latera singulorum tetragonorum efficiunt senariam medietatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:12)
huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:4)
Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:37)
euenit igitur ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:8)
Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:7)
Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:9)
In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:6)
Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi uiribus infirmus, cui si quid eueniat aduersi desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:4)
— Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:30)
Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:4)
quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:7)
Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:8)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)
nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION