라틴어 문장 검색

Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conveniat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:1)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:1)
Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:4)
Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:7)
Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:10)
Si autem et hoc non potes - reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere - vel honestius sodali tuo utere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:3)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:27)
"hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas."
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI116)
hoc satius quam si dicas sub iudice
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII4)
Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 15:1)
ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius et, si posset, Europae cupiditate flagrabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION