라틴어 문장 검색

sulcos oblimet claudat meatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1363)
nec tota claudes id est faenum praebebis tota bruma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3211)
obsessas fauces id est clausas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5081)
speluncisque lacus clausos l. s. i. 'mirans' per omnia subaudimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3631)
Cuius autem aures clausae veritati sunt, uta ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:1)
in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:6)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:1)
At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 108:3)
At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 98:8)
At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque quae fixa in parietibus fuerant ea sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 108:3)
' At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 98:8)
claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 2:7)
nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 8:2)
quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION