라틴어 문장 검색

quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 217)
Ego tibi argentum dedi et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo, eri imagine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7228)
nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3150)
T. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 434)
sin ipse abire hinc volet, quantum potest extemplo amplectitote crura fustibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 562)
et ubi ille servos cum ero huc advenerit, qui erum accersivit, itote extemplo domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 567)
Quin occidisti extemplo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 64)
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, dicant, in mari communi captos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 392)
nam qui amat quod amat quom extemplo saviis sagittatis perculsust, ilico res foras labitur, liquitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 112)
di divites sunt, deos decent opulentiae et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4130)
egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas sumpsero, cassidem in caput, dormibo placide in tabernaculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2124)
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)
alienun es, amabo, mi Strabax, qui non extemplo ieris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 116)
Erae meae extemplo dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 352)
auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 360:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION