라틴어 문장 검색

"nemo pergit ad alium exceptis his, quos decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:81)
Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:17)
Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:2)
Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:16)
quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:2)
Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:10)
Tantis negotiis occupatus nullis vacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:19)
"In illa die peribunt omnes cogitationes eorum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:9)
Et, ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec providentia dignentur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:3)
Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:1)
Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:3)
Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:1)
ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:2)
Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:1)
et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION