라틴어 문장 검색

Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:4)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:3)
Nec, si fortuna favebit, Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi Non bene compertum est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:63)
calida medius mihi cognitus axis Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:36)
Nil actum est bellis, si nondum comperit, istas Omnia posse manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:35)
Comperit ut regem Casio se monte tenere, Flectit iter:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:5)
Rex autem de Pompeii adventu comperit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권22)
Exemploque carens et nulli cognitus aevo Luctus erat, mortem populos deflere potentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:38)
Iam te, sed cito, cognitum et relictum Cum fastidierit popina dives, Antiquae venies ad ossa cenae.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV5)
id cum comperisset Agamemnon, dux Argivorum, cum mille navibus oppugnaturus iret Troiam, misit qui eas accersirent, ut posset alere Graeciae exercitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 802)
Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10411)
repertis vel compertis, vel deprehensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1281)

SEARCH

MENU NAVIGATION