라틴어 문장 검색

quo magis mirum habebatur gnarum meliorum et quae fama clementiam sequeretur tristiora malle.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장2)
proinde socios civis et deos ipsos precor, hos ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque famam nominis mei prosequantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장5)
nam contemptu famae contemni virtutes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장13)
principum diversam esse sortem quibus praecipua rerum ad famam derigenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장3)
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장11)
Sed Caesar quo famam averteret adesse frequens senatui legatosque Asiae ambigentis quanam in civitate templum statueretur pluris per dies audivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장1)
iam ceteri fama exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장9)
actaeque ei grates apud senatum ab inlustribus famaque apud populum, quia sine ambitione aut proximorum precibus ignotos etiam et ultro accitos munificentia iuverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장3)
Graecos ea tenuisse Capreasque Telebois habitatas fama tradit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장7)
per dolumque comitantibus adliciebantur ignari fama nominis et promptis Graecorum animis ad nova et mira:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장3)
nobis pleraque digna cognitu obvenere, quamquam ab aliis incelebrata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장13)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
de quibus congruunt et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장2)
unde fama constans ausum mittere ad Caesarem litteras, adfinitatem sibi cum Seiano haud sponte sed consilio Tiberii coeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장4)
haec, mira quamquam, fidem ex eo trahebant quod unus omnium Seiani adfinium incolumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum sibi odium, extremam aetatem magisque fama quam vi stare res suas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION