라틴어 문장 검색

— Tum ego collecto in uires animo:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:4)
Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:1)
Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:21)
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:7)
Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:7)
De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:6)
Quae quam sit exilis et totius uacua ponderis sic considera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:6)
Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:3)
Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:2)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:19)
Quo uero, inquit, habitet, ita considera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:1)
Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:6)
— Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:8)
Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION